Latin
Book 2, Chapter 2
Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor 2.2.3
Unproofread scanNot analysed yet
Data vero signa sunt, quæ sibi quasque viventia invicem dant ad demonstrandos, quantum possunt, motus animi sui, vel sensa, aut intellecta quælibet. Noc ulla causa cst nobis significandi, id est signi dandi, nisi ad depromendum ct trajiciendum in alterius animum id quod animo gerit is qui signum dat. Horum igitur signorum genus, quantum ad homines attinet, considerare atquc tractarc statuimus; quia ct signa divinitus data, quæ in Scripturis sanctis continentur, per homines nobis indicata sant, qui ea conscripserunt. Habent etiam bestiæ qua'dam inter se signa, quibus produnt appetitum animi sui. Nam et gallus gallinaceus reperto cibo, dat signuln vocis gallinæ ut accurrat; et columbus gemitu columbam vocat, tel ab ea vicissim vocatur; ct multa hujusmodi animadverti solent. Quai utrum, sicut vultus aut dolentis clamor, sinc significandi voluntate sequantur motum animi, an vere ad significandum dentur, alia quæstio est, et ad rem quæ agitur non pertinet: quam pnrtem ab hoc opere tanquam non necessariam removemus.