Latin
Book 2, Chapter 23
Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor 2.23.35
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc enim fit ut occulto quodam judicio divino, cupidi malarum rerum homincs tradantur illudendi et decipiendi pro meritis voluntatum suarum, illudentibus eos atque decipientibus praevaricatoribus angelis; quibus ista mundi pars infima, secundum putcherrimum ordinem rerum, divinai providentiæ lege subjecta est. Quibus illusionibus et doceptionibus evenit, ut istis superstitiosis et perniciosis divinationum gtneribus multa praeterita et futura dicantur, nec aliter accidant, quam dicuntur; multaque observantibus secundum observationes suas eveniant, quibus implicati curiosiores fiant, et sese magis magisque inserant multiplicibus laqueis perniciosissimi erreris. Hoc genus fornicationis animæ salubriter divina Scriptura non tacuit; neque ab ea sic deterruit animam, ut propterea talia negaret esse sectanda quia falsa die cuntur a professoribus eorum, sed etiam si dixerint vobis, inquit, et ita evenerit, ne credatis eis (Deut. XIII, 1-3). Non enim quia imago Samuelis mortui Sauli regi vera praenunliavit (I Reg. XXVIII, 14-20; Eccli. XLVI, 53), propterea talia sacrilegia, quibus imago illa præsentata est, minus exsecranda sunt: aut quia in Actibus Apostolorum ventriloqua' femina verum testimonium perhibuit Apostolis Domini, idcirco Paulus apostolus pepercit iili spiritui, ac non potius feminam illius dxmonii correptione atque exclusione mundavit (Act. XVI, 16-18).