Latin
Book 2, Chapter 23
Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor 2.23.36
Unproofread scanNot analysed yet
Omnes igitur artes hujusmodi vel nugatoriæ vel noxiae superstitionis, ex quadam pestifera societate bominum et daemonum, quasi pacta quaedam infidelis et dolosae amicitiæ constituta, penitus sunt repudianda et fugienda christiano: Non quod idolum sit aliquid, ait Apostolus, sed quia quæ immolant, dæmoniis immolant, et non Deo; nolo antem vos socios demoniorum fieri (I Cor. x, 49, 20). Quod autem de idolis, et de immolationibus, quae honori eorum exhibentur, dixit Apostolus, boc de omnibus imaginariis signis sentiendum est, quae vel ad cultum idolorum, vel ad creaturam ejusque partes tanquam Deum colendas trahunt, vel ad remediorum aliarumque observationum curam pertinent; quae non sunt divinitus ad dilectionem Dei et proximi tanquam publice constituta, sed per privatas appetitiones rerum temporatium corda dissipant miserorum. In omnibus ergo istis doctrinis societas daemonum formidanda atque vitanda est, qui nihil cum principe suo diabolo nisi reditum nostrum claudere atque obserare conantur. Sicut autem de stellis, quas condidit et ordinavit Deus, humanae et deceptoriæ conjecturae ab hominibus institutae sunt; sic etiam de quibusque nascentibus vel quoquo modo divinae providentiae administratione existentibus rebus, multi multa humanis suspicionibus, quasi regulariter conjectata I, litteris mandaverunt, si forte insolite acciderint, tanquam si mula pariat, aut fulmine aliquid percutiatur.