Latin
Book 2, Chapter 25
Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor 2.25.39
Unproofread scanNot analysed yet
In picturis vero et statuis, caeterisque hujusmodi simulatis operibus, maxime peritorum artificum, nemo errat cum similia viderit, ut agnoscat quibus sint rebus similia. Et hoc totum genus inter superflua homi. num instituta numerandum est, nisi cum interest quid eorum, qua Jecausa, et ubi, et quando, et cujus auctoritate fiat. Millia denique fictarum fabularum et falsitatum, quarum mendaciis homines delectantur, humana instituta sunt. Et nulla magis hominum propria, quae a seipsis habent, existimanda sunt, quam quæque falsa atque mendacia. Commoda vero et necessaria hominum cum hominibus instituta sunt, quæcumque in habitu et cultu corporis ad sexus vel honores discernendos differentia placuit; et innumerabilia genera significationum sine quibus humana societas, aut non omnino, aut minus commode geritur; quæque in ponderibus atque mersuris, et nummorum impressionibus vel æstimationibus, sua cuique civitati et populo sunt propria; et cætera hujusmodi, quæ nisi hominum instituta essent, non per diversos populos varia essent, nec in ipsis singulis populis pro arbitrio suorum principum mutarentur.