Latin
Book 2, Chapter 25
Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor 2.25.38
Unproofread scanNot analysed yet
Quibus amputatis atque eradicatis ab animo christiano, deinceps videndae sunt institutiones hominum non superstitiosæ, id est, non cum daemonibus, sed cum ipsis hominibus instititæ. Namque omnia quæ ideo valent inter homines, quia placuit inter eos ut valeant, instituta hominum sunt: quorum partim superflua luxuriosaquc instituta sunt, partim commoda et necessaria. Illa enim signa quae saltando faciunt bislrionesy si natura, non instituto et consensione hominum valerent; non primis temporibus, saltante pantomimo (a; ,præco pronuntiaret populis Carthaginis quid saltator vellet intelligi. Quod adhuc multi meminerunt senes, quorum relatu lucc solemus audire. Quod idco credendum est, quia nunc quoque si quis theatrum talium nugarum imperitus intraverit, nisi ei dicatur ab altero quid iili motus significent, frustra totus intentus est. Appetunt tamen omnes quamdam similitudinem in significando, ut ipsa signa, in quantum possunt, rebus quae significantur similia sint. Sed quia multis modis simile aliquid alicui potest esse, non constant talia signa inter homines, nisi consensus accedat.