Latin
Book 2, Chapter 28
Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor 2.28.42
Unproofread scanNot analysed yet
Quidquid igitur de ordine temporum transaciorum indicat ea quæ appellatur historia, plurimum nos adjuvat ad sanctos Libros intelligendos, etiamsi præter Ecclesiam puerili eruditione discatur. Nam et per Olympiadas, et per Consulum nomina multa saepe quæruntur a nobis; et ignorantia consulatus, quo natus est Dominus, et quo passus est, nonnullos cocgit errare, ut putarent quadraginta sex annorum aetate passum esse Dominum, quia per tot annos ædificatum templum esse dictum est a Judacis, quod imaginem Dominici corporis habebat. Et annorum quidem fere triginta baptizatum esse retinemus auctoritate evangelica (Luc. III, 23): sed postea quot annos in hac vita egerit, quanquam textu ipso actionum ejus animadverti possit; tamen ne aliunde caligo dubitationis oria. tur, dc historia gentium collatacum Evangdio, liquidius certiusque colligitur. Tunc enim videbitur nov frustra esse dictum, quod quadraginta sex annis lemplum ædificatum sit, ut cum referri iste numerus ad ætatem Domini non potuerit, ad secretiorem instructionem humani corporis referatur, quo indui propter nos non dcdignatus est unicus Dei Filius, per quem facta sunt omnia.