Latin
Book 2, Chapter 29
Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor 2.29.46
Unproofread scanNot analysed yet
Siderum autem cr gnoscendorum non narratio, sed demonstratio est, quorum perpauca Scriptura co nmemorat. Sicut autem plurimis notus est lunæ cursus, qui etiam ad passionem Domini anniversarie celebrandam solemniter adbibetur; sic paucissimis cseterorum quoque siderum vel ortus, vel occasus, vel aHin quælibet momenta sine ullo sunt errore notissima. Qu per seipsam cognitio, quanquam superstitione non alliget, non multum tamen ac prope nihil adjuvat tractationem divinarum Scripturarum, et infructuosa intentione plus impedit; et quia familiaris est perniciosissimo errori fatua fata cantantium, commodius honestiusque contemnitur. Habet autem præter demonstrationem præsentium, etiam praeteritorum narmtioni simile aliquid, quod a præsenti positione, motuque siderum, et in præterita eorum vestigia regulariter licet rccurrere. Habet etiam futurorum regularcs coi jecturas, non suspiciosas et ominosas, sed ratas et certas; non ut ex eis aliquid trahere in nostra facta 1 et eventa tentemus, qualia genethliacorum deliramenta sunt, sed quantum ad ipsa pertinet sidera. Nam sicut is qui computat lunam, cum hodie inspexerit quota sit, et ante quotlibet annos quota fuerit, et post quotlibet annos quota futura sit potest dicere; sic de unoquoque siderum, qui ea perite computant, respondere consueverunt. De qua tota cognitione, quantum ad usum ejus attinet, quid mihi videretur aperui.