Latin
Book 2, Chapter 30
Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor 2.30.47
Unproofread scanNot analysed yet
Artium etiam caeterarum, quibus aliquid fabricatur, vel quod remaneat post operationem artificis ab illo effectum, sicut domus, et scamnum, et vas aliquod, atque alia hujuscemodi; vel qnac mjnisteriu:n quoddamexhibent operanti Deo, sicut medicina, et agricultura, et gubernatio: vel quarum omnis eflectusest actio, sicut saltationum et cursionum et luctaminum: harum ergo cunctarum artium de præteritis experimenta faciunt eti 1m futura conjici; nam nullus earum artifex membra movet in operando, nisi præteritorum memoriam cum futurorum exspectatione contexat. Harum autem cognitio tenuiter in ipsa humana vita cursimqne usurpanda est, non ad opcrandum, nisi forte officium aliquod cogat, de quo nunc non agimus; sed ad judicandum, ne omnino nesciamus quid Scriptora velit insinuare, cum de his artibus aliquas figuratas locutiones inserit.