Latin
Book 2, Chapter 32
Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor 2.32.50
Unproofread scanNot analysed yet
Ipsa tamen veritas connexionum non instituta, sed animadversa est ab hominibus et notata, ut cam possint vel discere vel docere: nam est in rerum ratione perpetua et divinitus ins'iuta. Sicut enim qui narrat ordinem temporum, non eum ipse componit; et locorum situs, aut naturas animalium vel stirpium vel lapidum qui ostendit, non res ostendit ab hominibus institutas; et ille qui demonstrat sidera eorumque motus, non a se vel ab homine aliquo rem institutam demonstrat: sic etiam qui dicit, Cum falsum est quod consequitur, necesse est ut falsum sit quod praecedit; verissime dicit, neque ipse facit ut ita sit, sed tantum ita esse demonstrat. Ex hac regula illud est quod de apostolo Paulo commemoravimus: praecedit enim non esse resurrectionem mortuorum, quod dicebant it Ii quorum errorem destruere volebat Apostolus. Porro illam sententiam præcedentem, qua dicebant non esse resurrectionem mortuorum, necessario sequitur, Neque Christus tesurrexit: hoc autcm quod sequitur, falsum est; Christus enim resurrexit: falsum est ergo ct quod præcedit; præcedit autem, non esse resurrectionem mortuorum: est igitur resurrectio mortuorum. Quod totum breviter ita dicitur: Si non est resurrectio mortuorum, neque Christus resurrexit: Cbristus autcm resurrexit; est igitur resurrectio mortuorum. Hoc ergo, ut consequenti ablato auferatur etiam necessario quod præcedit, non instituerunt homines, sed ostenderunt. Et hæc regula pertinet ad veritatem connexionum, non ad veritatem sententiarum.