Latin
Book 2, CAPUT XXXUI. — In falsis sententiis conclusiones veras esse possunt, et in veri…
Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor 2.51
Unproofread scanNot analysed yet
Sed in hoc loco de resurrectione cum ageretur, et regula connexionis vera est, et ipsa in conclusione sententia. In falsis autem sententiis, connexionis veritas est isto modo: faciamus aliquem concessisse, Si animal est cochlea, vocem habet; hoc concesso, cum probatum fuerit vocem cochleam non babere, quoniam consequenti ablato illud quod praecedit aufertur, concluditur non esse animal cochleam. Quæ sententia falsa est, sed ex concesso falso vera cst conclusionis connexio. Veritas itaque sententiæ per seipsam valet; veritas autem connexionis ex ejus cum quo agitur, opinione vel concessione consistit. Ideo autem, ut supra diximus, infertur vera connexione quod falsum est, ut eum cujus errorem corrigere vohumus, poeniteat concessisse praecedentia, quorum consequentia videt esse respuenda. Jam hinc intellisere facile est, sicut in falsis sententiis veras, sic in veris sententiis falsas conclusiones esse posse. Fac cnim aliquem proposuisse, Si justus est ille, bonus est, et esse concessum; deinde assumpsisse, Non est autem justus; quo item concesso, intulisse conclusionem, Non est igitur bonus. Quae tamen etsi vera sint omnia, non est tamen vera regula conclusionis. Non enim sicut ablato consequenti aufertur necessario quod præcedit, ita etiam ablato præccdenti aufertur necessario quod consequitur. Quia verum est, cum dicimus, Si orator est, homo est: ex qua propositione si assumamus, Non est autem orator; non erit consequens cum intuleris, Non est igitur homo.