Latin
Book 2, Chapter 34
Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor 2.34.52
Unproofread scanNot analysed yet
Quapropter aliud est nosse regulas connexionum, aliud sententiarum veritatem. In illis discitur quid sit consequcns, quid non consequens, quid repugnans. Consequens est, Si orator est, homo est: inconsequens, Si homo est, orator est: repugnans, Si homo est, quadrupes est. Hic ergo de ipsa conoexione judicatur. In vcritate autem sententiarum ipsae per se sententiæ, non earum connexio consideranda cst; sed veris certisque sententiis, cum incertæ vera connexione junguntur, etiam ipsae certæ hiant necesse est. Quidnm autem sic se jactant, cum vcritatem connexionum didicerint, quasi sententiarum ipsa sit veritas. Et rursus: quidam plerumque retinentes veram sententiam, male se contemnunt, quia leges conclusionis ignorant; cum melior sit qui novit esse resurrectionem mortuorum, quam ille qui novit consequens esse, ut si resurrectio mortuorum non est, neque Christus resurrexerit.