Latin
Book 2, Chapter 6
Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor 2.6.8
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quare suavius videam, quam si nulla de divinis Libris talis similitudo prolnerctur, cum res eadem sit eademque cognitio, difficile est dicere, et alia quæstio est. Nunc tamen nemo ambigit, et per similitudines libentius quæque cognosci, et cum aliqua difficultate quæsita multo gratius inveniri. Qui enim prorsus non inveniunt quod quærunt, fame laborant; qui autem non quærunt, quia in promptu habent, fastidio sæpe marcescunt: in utroque autem languor cavendus est. Magnifice igitur et salubriter Spiritus fanctus ita Scripturas sanctas modificavit, ut locis apertioribus fami occurreret, obscurioribus autem fastidia detergeret. Nihil enim fere de illis obscuritatibus eruititr, quod non planissime dictum alibi rcperiatur.