Latin
Book 2, Chapter 7
Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor 2.7.9
Unproofread scanNot analysed yet
Ante omnia igitur opus cst Dci timorc converti ad cognoscendam ejus voluntatem, quid nohis appetendum fugiendumque præcipiat. Timor autem iste cogitationem de nostra mortalitate et de futura morte necesse eSt incutiat, et quasi clavatis carnibus omnes superbiae motus ligno crucis aftigat. Deinde mitescere opus est pictate, neque contradicere divin:e Scripturæ sive intellectæ, si aliqua vitia nostra percutit; sive non intellecte, quasi nos melius saperc meliusque præcipcre1 possimus: sed cogitare potius ct credere id esse melius et verius quod ibi scriptum est, etiam si lateat, quam id quod nos jer nosmetipsos sapere possumus.