Latin
Book 2, Chapter 8
Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor 2.8.13
Unproofread scanNot analysed yet
Tutus autem canon Scripturarum, in quo istam considerationem versandam dicimus, his libris continetur (a): Quinque Moyseos, id est Gencsi, Exodo, Levitico, Numeris, Deuteronomio; et uno libro Jesu Nave, uno Judicum, uno libello qui appellatur Ruth, qui magis ad Regnorum principium videtur pertinere; deinde quatuor Regnorum, et duobus Paralipomenon, non consequentibus, sed quasi a latere adjunctis simulque per gentibus. Hxc est historia, qum sibilnet annexa tempora continet, atque ordinem rerum: sunt aliæ tanquam ex diverso ordine, quae neque huic ordini, neque in:er se connectuntur, sicut est Job, et Tobias. et Esther, et Judith, et Machabxorum lihri duo, et Esdræ duo, qui magis subsequi videntur ordinatam illam historiam usque ad Regnorum vel Paralipomenon terminatam: deinde Prophetæ, in quibus David unus liber Psalmorum; et Salomonis tres, Proverbiorum, Cantica canticorum, et Ecclesiastes. Nam illi duo libri, unus qui Sapientia, et alius qui Ecclesiasticus inscribitur, de quadam similitudine Salonionis esse dicuntur: nam Jesus Sirach eos conscripsisse constantissime perhibetur (b), qui tamen quoniam in auctoritatem recipi meruerunt, inter propheticos numerandi sunt. Reliqui sunt eorum libri, qui proprie Prophetæ appellantur, duodecim Prophetarum libri Binguli, qui connexi sibimet, quoniam nunquam sejuncti sunt, pro uno habentur: quorum Prophetarum nomina sunt hæc, Osee, Joel, Amos, Abdias, Jonas, Michæas, Nahum, Habacuc, Sophonias, Aggæus, Zacharias, Malachias: deinde quatuor Prophetæ sunt majorum volulninum, Isaias, Jeremias, Daniel, Ezechiel. Ilis quadraginta quatuor libris Testamenti Veteris terminatur auctoritas (c): Novi autem, quatuor libris Evangelii, secundum Matthæum, secundum Marctun, secundum Lucam, secundum Joannem; quatuordecim Epistolis Pauli apostoli, ad Romanos, ad Coriuthios duabus, ad Galatas, ad Ephesios, ad Philippenses, ad Thessalonicenses duabus, ad Colossenses, ad Timotheum duabus, ad Titum, ad Philemonem, ad Hebræos; Petri duabus; tribus Joannis; una Judæ, et una Jacobi; Actibus Apostolorum libro uno, et Apocalypsi Joannis libro uno.