Latin
Book 2, Chapter 9
Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor 2.9.14
Unproofread scanNot analysed yet
In his omnibus iibris timentes Deum et pictate mansucti, quærunt voluntatem Dei. Cujns operis et laboris prima observatio est, ut diximus, nosse istos libros, etsi nondum ad intellectum, legendo tamen vel mandare memoriae, vel omnino incognitos non habere. Deinde illa quæ in eis aperte posita sunt, vel praecepta vivendi, vel regulæ credendi, solertius diligentiusque investiganda sunt: quæ tanto quisque plura invenit, quanto est intelligentiæ I capacior. In iis enim quae aperte in Scripturis posita sunt, inveniuntur illa omnia quae continent fidem, moresque vivendi, spem scilicet atque charitatem, de quibus libro superiore tractavimus. Tum vero, facta quadam familiaritate cum ipsa lingua divinarum Scripturarum, in ea quæ obscura sunt aperienda et discutienda pergendum est,. ut ad obscuriores locutiones illustrandas de manife stioribus sumantur exempla, et quædam certarum sententiarum testimonia dubitationem incertis auferant. In qua re memoria valet plurimum: quæ si defuerit, non potest his praeceptis dari.