Latin
Book 3, CAPUT VIII.-Aliter Judæi a signorum servitute liberali, aliter Gentiles
Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor 3.12
Unproofread scanNot analysed yet
Quamobrem christiana libertas eos quos invenit sub signis utilibus, tanquam prope inventos, interpretatis signis quibus subditi erant, elevatos ad eas res quarum illa signa sunt, liberavit: ex his facta: sunt Ecclesiæ sanctorum Israelitarum. Quos autem invenit sub signis inutilibus, non solum servilem operationem sub talibus signis, sed etiam ipsa signa frustravit removitque omnia: ut a corruptione multitudinis simulatorum deorum, quam sæpe ac proprie Scriptura fornicationem vocat, ad unius Dei cultum Gentes converterentur; nec sub ipsis jam signis utilibus serviturae, sed exercitaturae potius animum ill eorum intelligentia spirituali.