Latin
Book 3, Chapter 7
Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor 3.7.2
Unproofread scanNot analysed yet
Hæc siliqua intra dulce tectorium sonantes lapillos quatit; non cst autem hominum, sed porcorum cibus. Novit quid dicam, qui Evangelium novit (Luc. xv, 16). Quid ergo mihi prodest quod Neptuni simulacrum ad illam significationem refertur, nisi forte ut neutrum colam? tam enim mihi statua quælibet, quain mare universum, non est Deus. Fateor tamen altius demersos esse, qui opera hominum deos putant, quam qui opera Dei; sed nob unus diligendus et colendus Deus praecipitur (Deut. VI, 5), qui fecit hæc omnia, quorum illi simulacra venerantur, vel tanquam deos, vel tanquam signa et imagines deorum. Si ergo signum utiliter institutum pro ipsa re sequi, cui significandae institutum est, carnalis est servitus; quanto magis inutilium rerum signa instituta pro rebus accipere? Quae si retuleris ad ea ipsa quae his significantur, eisque colendis animum obligaveris, nihilominus servili carnaliquc onere atque velamine non carebis.