Latin
Book 4, Chapter 1
Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor 4.1.1
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc opus nostrum quod inscribitur de Doctrina Christiana, in duo quædam fueram prima distributione partitus. Nam post prooemium, quo respondi eis qui hoc fuerant reprehensuri: Duce sunt rea, inquan, quibus nititur omnis tractatio Scripturarum; modus inveniendi quæ intelligenda sunt, et modus proferendi quæ intellecla sunt. De inveniendo prius, de proferendo postea disseremus. Quia ergo de invenicndo multa jam diximus, et tria de bac una parte volumina absolvimus, Domino adjuvante, de proferendo pauca dicemus; ut, si fieri potuerit, uno libro cuncta claudamus, totumque hoc opus quatuor voluminibus terminetur.