Latin
Book 4, Chapter 1
Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor 4.1.2
Unproofread scanNot analysed yet
Primo itaque exspectationem legentium, qai forte me. putant rhetorica daturum esse precepta quæ in scholis saecularibus et didici et docui, ista prælocutione cohibeo, atque ut a me non exspectentur, admoneo: non quod nihil habeant utilitatis; sed quod, si quid habent, seorsum discendum est, si cui fortassis beno viro eliam hæcc vacat discere, non aulem a me vel in hoe opere, fel in aliquo alio requirendum.