Latin
Book 4, CAPUT XX.- Exemp/a ex sacris Litteris, primum, \ dictionis submissæ; deinde tem…
Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor 4.43
Unproofread scanNot analysed yet
Ilemquc ad Romanos:gii, ut persecutiones hujus mundi charitate vincantur, spe certa in adjutono Dci. Agit autem et granditer et ornate: Scimus, inquit, quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt '. Quoniam quos ante præscivit, ct prædestinavit conformes imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Quos autem prædestinavit, illos et vocavit; et quos vocavit, ipsos et justificavit; quos autem justificavit, illos et glorificavit. Quid ergo dicemus ad hæc? Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo non etiam cum illo nobis omnia donavit? Quis accusabit adversus electos Dei? Deus qui justificat? Quis cst qui condemnet? Christus Jesus qui mortuus est, magis autem qui resurrexit, qui est in dextera Dei, qui et interpellat pro nobis? Quis nos separabit a charilale Christi? Tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius? Sicut scriptum est, Quoniam propter te mortificamur tota die, æstimati sumus ut oves occisionis (Psal. XLIII, 22). Sed in his omnibus supervincimus per eum qui dilexit nos. Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque Angeli, neque principatus, neque præsentia, neque futura, neque virtus, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei, quæ est in Christo Jesu Domino nostro (Rom. VIII, 28 59).