Latin
Book 4, CAPUT XX.- Exemp/a ex sacris Litteris, primum, \ dictionis submissæ; deinde tem…
Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor 4.44
Unproofread scanNot analysed yet
Ad Galatas autem quamvis tota ipsa Epistola submisso dicendi genere scripta sit, nisi in extremis partibus ubi est eloquium temperatum; tamen interponit quemdam locum co motu animi, ut sinc ullis quidem talibus ornamentis, qualia sunt in iis quæ modo posuimus, non posset tamen nisi granditer,dici. Dies, inquit, observatis, et menses, et annos, et tempora. Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in ros t. Estote sicut et ego, quoniam et ego sicut vos: fratres, precor vos; nihil me læsistis Scitis quia per infirmita* tem carnis jampridem evangelizavi vobis, et tentationes vestras a in carne mea non sprevistis, neque respuistis; sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Jesum. Quæ ergo fuit beatitudo vestra? Testimonium vobis perhibeo, quoniam si fieri posset, oculos vestros cruissetis et dedissetis mihi. Ergo inimicus factus sum vobis verum prædicans? Æmulantur vos non bene; sed excludere vos volunt, ut eos æmulemini. Bonum est autem in bono æmulari semper, ct non solum cunt præsens sum apud vos. Filioli mei, quos itcrum parturic donec formetur Christus in vobis. Vellem autem nunc adesse apud vos, et mutare vocem meam, quia confundor in. vobis (Gai. iv, 10-20). Numquid hic aut contraria contrariis verba sunt reddita, aut aliqua gradatione sibi subnexa sunt, aut cæsa et membra circuitusve sonuerunt? et tamen non idco tepuit grandis affectus, quo eloquium fervere sentimus.