Latin
Book 4, CAPUT XXIX.— Non culpandus ecclesiastes, qui a. peritiore sumit conscriptum elo…
Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor 4.62
Unproofread scanNot analysed yet
Si autem ne hoc quidem potest, ita conversetur, ut non solum sibi præmium comparet, sed etiam præbeat aliis exemplum, et sit ejus quasi copia dicendi forma vivendi. Sunt sane quidam qui bene pronuntiare possunt, quidautem pronuntient, excogitare non possunt. Quod si ab aliis sumant eloquenter sapienterquc conscriptum, memoriæque commendent, atque ad popu- 1 um proferant; si eam personam gerunt, non improbe faciunt. Sic enim, quod profecto utile ese, multi pracdicatores veritatis fiunt, nec multi magistri, si uriins veri magistri idipsum dicant omnes, ct nou sint in eis schismata (I Cor. i, 10 ). Nec deterrendi sunt isti voce Jeremiæ prophetæ, per quem Deus arguit eos qui furantur verba ejus, unusquisque a proximo suo (Jerem. XXIII, 30). Qui enim furantur, alienum auferunt; verbum autem Dei non est ab eis alienum, qui obtemperant ci: potiusque ille dicit aliena, qui cum dicat bene, vivit malc. Quæcumque cnim bona dicit, ejus excogitari videntur ingenio, sed ab ejus moribus aliena sunt. Eos itaque dixit Deus furari verba sua, qui boni volunt vidcri, loqucndo quæ Dei sunt; cum mali sint, facicndo quæ sua sunt. Nec sane ipsi dicunt bona quæ dicunt, si diligenter attendas. Quomodo enim dicunt verbis, quod negant factis? Non enim frustra de talibus ait Apostolus: Confitentur se nosse Deum, fuctis autem negant (Tit. I, 10). Modo ergo quodam ipsi dicunt, et rursus alio modo non ipsi dicunt, quoniam utrumque verum est quod Veritas ait. De talibus enim loquens, Quœ dicunt, inquit, facite; quæ autem faciunt, facere nolite; hoc esl, Quod ex ore illorum auditis, facite; quod in opere videtis, facere nolite: dicunt enim, inquit, et non faciunt (Matth. XXIII, 5). Ergo quamvis non faciant, dicunt tamen. Sed alio loco tales arguens: Hypocritæ, inquit, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali (Id. XII, 34)? Ac per hoc et ea quae dicunt, quando bona dicunt, non ipsi dicunt, voluntate scilicet atque opere nrgando quod dicunt. Unde contingit ut homo disertus et malus, sermonem quo veritas pracdicctur, dicendum ab alio non diserto sed bono, ipse componat; quod cum fit, ipse a seipso tradit alienum, ille ab alieno accipit suum. Cum vero boni fideles bonis fidelibus hanc operam commodant, utrique sua dicunt: quia et Deus ipsorum est, cujus sunt illa quae dicunl; et ea sua faciunt, quoe non ipsi componere potuerunt, qui secundum ilia composite vivunt.