Latin
Book 4, CAPUT XXX.— Concionator prœmittat orationem ad Deum
Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor 4.63
Unproofread scanNot analysed yet
Sive autcm apud populum vel apud quoslibet jamjamque dicturus, sive quod apud populum dicendum vel ab cis qui voluerint aut potuerint legendum, est dictalurns; oret ut Deus sermonem bonum det in os ejus. Si enim regina oravit Esther, pro suae gentis temporaria salute locutura apud regem, ut in os ejus Deus congruum sermonem daret (Either. xiv, 13); quanto magis orare debet, ut tale munus accipiat, qui pro aeterna hominum salute in verbo ct doctrina laborat? Illi vero qui ea dicturi sunt quæ ab aliis acceperunt, et antequam accipiant, orent pro cis a quibus accipiunt, ut cis detur quod per eos accipere volunt; et cum acceperint, orent ut bene et ipsi proferant, et illi ad quos proferuntsumant; etde prospero exitu dictionis eidem gratias agant, a quo id se accepisse non dubitant: ut qui gloriatur, in illo glorietur, in cujus manu sunt et nos et sermones nostri (Sap. VII, 16).