Latin
Doctrinam de Scriptura tractanda haud superfluo tradi
Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor 6
Unproofread scanNot analysed yet
Caveamus tales tentationes superbissimas et periculosissimas, magisque cogitemus et ipsum apostolum Paulum, licet divina et coelesti voce prostratum et instructum, ad hominem tamen missum esse, ut sacramenta perciperet, atque copularetur Ecclesiæ (Act. IX, 5-7): et centurionem Cornelium quamvis exauditas orationes ejus, elcemosynasque respectas ei angelus nuntiaverit, Petro tanien traditum imbuendum; per quem non solum sacramenta perciperet, sed etiam quid credendum, quid sperandum, quid diligendum esset, audiret (Id. x, 1-6). Et poterant utique omnia per angelum fieri, sed abjecta esset humana conditio, si per homines hominibus Deus verbum suum ministrare nolle videretur. Quomodo enim verum esset quod dictum est, Templum enim Dei sanctum est, quod catis vos (I Cor. III, 47); si Deus de humano templo rcsponsa non redderet, et totum quod discendum hominibus tradi vellet, de coelo atquo per Angelos personaret? Deinde ipsa charitas, quæ sibi invicem homines nodo unitatis astringit, non haberet aditum refundendorum et iasi miscendorum sibimet animorum, si homines per homines nihil discerent.