Latin
Doctrinam de Scriptura tractanda haud superfluo tradi
Augustine, De Doctrina Christiana Libri Quatuor 7
Unproofread scanNot analysed yet
Et certe spadonem illum qui Isaiam prophetam lcgens non intelligebat, neque ad angelum apostolus misit, nee ei per angelum id quod non intelligebat expositum, aut divinitus in mente sine hominis ministerio revelatum est; sed potius suggestione divina missus est ad eum, seditque cum eo Philippus, qui noverat Isaiam prophetam, cique humanis verbis et lingua quod in Scriptura illa tectum erat, aperuit (Act. VIII, 27-35). Nonne cum Moyse Deus loquebatur, et tamen consilium regendi atque administrandi tam magni populi a socero suo, alienigena scilicet homine, et maxime providus et minime superbus accepit (Exod. XVIII, 14-26) i Noverat enim ille vic, ex quacumque anima verum consilium processisset v non ei, sed illi qui est veritas, incommutabili Dco tribuendum esse.