Latin
20.1 to 20.21
Augustine, De Dono Perseverantiae 20.1-21
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc autem Ambrosius ut diceret, in eo libro loquebatur quem de Fuga Saeculi scripsit, docens, hoc sacculum non corpore, sed corde fugiendum: quod i nisi auxilio Dei fieri non posse disseruit. Ait enim: Frequens nobis de fugiendo sæculo isto sermo; atque utinam quam facilis sermo, tam cautus et sollicitus affectus: sed, quod pejus eat, frequenter irrepit terrenarum illecebra cupiditatum, et vanitatum offusio mentem occupat; ut quod studeas vitare, hoc cogites animoque volvas. Quod cavere difficile est homini, exuere autem impossibile. Denique voti magis eam esse rem quam effectus, testatur propheta dicendo, «Declina tor meum in testimonia tua, et non in avaritiam a (Psal. CXVIII, 36). Non enim in potestate nostra cor nostrum et cogitationes nostræ, quæ improviso offusœ mentem animumque confundunt, atque aGo trahunt quam tu propome,; . :ad sœcularia revocant, mundana inserunt, do. luptuaria ingerunt 1, illecebrosa intexunt. ,ipsoque in tempore quo elevare mentem paramus, inserti inanibus cogitationibus ad terrena plerumque dejicimur (De Fuga sœculi, cap. 4). Non itaque in hominum, sed in Dei est potestate, ut habeant homines potestatem filli Dei fieri (J oan. i, 12). Ab ipso quippe accipiunt eam, qui dat cordi humano cogitationes pias, per qnas habeat fidem, quæ operetur per dilectionem (Galat. i, 6): ad quod bonum sumendum et tenendum, et in to perseveranter usque in finem proficiendum, non stimus idonei cogitare aliquid quasi ex nobismetipsis, sed sufficientia nostra ex Dco est; in cujus est pOtestate cor nostrum et cogitationes nostrae. CAPUT IX. —21. Ex duobus itaque parvulis originali peccato pariter obstrictis, cur iste assumatur, ille relinquatur; et ex duobus aetate jam grandibus impiis, cur iste ita vocetur, ut vocantem sequatur, ille autem aut non vocetur, aut non ita vocetur; Inscrutabilia sunt judicia Dei. Ex duobus autem piiš, cur huic donetur perseverantia usque In finem, illi non donetur;