Latin
20.22 to 20.37
Augustine, De Dono Perseverantiae 20.22-37
Unproofread scanNot analysed yet
inscrulabiliora sunt judicia Dei. Illud tamen fidelibus debet esse certissimum, hunc esse ex praedestinatis, illum non esse. Nam si fuissent ex nobia, ait unus prædestinatorum, qui de pectore Domini biberat hoc secretum, mansissent utique nobiscum. Quid est, quaeso, Non erant ex nobis; nam si fuissent, mansissent utique nobiscum? Nonne utrique a Deo creati, utrique ex Adam nati, utrique de terra facti erant, et ab eo qui dixit, Omnem flatum ego feci (Isai. LVII, 46), unius ejusdemque naturae animas acceperant? Nonne postremo utrique vocati fuerant, et vocantem secuti, utrique ex impiis justificati, et per lavacrum regenerationis utrique renovati? Sed si hæc audiret ille, qui sciebat procul dubio quod dicebat, respondere posset et dicere: Vera sunt hæc, secundum hæc omnia ex nobis erant; verumtamen secundum aliam quamdam discretionem non eraht ex nobis; nam si fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum. Quæ est tandem ista discretio? Patent Libri Dei; non avertamus aspectum: clamat Scriptura divina, adhibcamus auditum. Non erant ex eis, quia non erant secundum propositum vocati: non erant in Christo electi ante constitutionem mundi, nan erant in eo sortem consecuti, non erant prædestinati secundum propositum ejus, qui universa operatur. Nam si hoc essent, ex illis essent, et cum illis sine dubitatione mansissent.