Latin
Admomtio Pp. Benedictinorum
Augustine, De Dono Perseverantiae 22
Unproofread scanNot analysed yet
Ut enim non dicam quam sit possibile Deo, aversas et adversas in fidem suam hominum convertere voluntates, et in eorum cordibus operari, ut nullis adversitatibus cedant, nee ab illo aliqua superati tentatione discedant; cum possit et quod ait ApostOlus facere, ut non eos permittat tentari super id quod possunt (I Cor. x, 15): ut ergo id non dicam, certe poterat illos Deus praesciens esse lapsuros, antequam id fieret, auferre de hac vita. An eo redituri sumus, ut adhuc disputemus, quanta absurditate dicatur, judicari homines mortuos etiam de his peccatis, quæ præscivit eos Deus perpetraturos fuisse, si viverent? Quod ita abhorret a sensibus christianis, aut prorsus humanis, ut id etiam refellere pudeat. Cur enim non dicatur, et ipsum Evangelium cum tanto labore passionibusque sanctorum frustra esse praedicatum, vel adhuc etiam prædicari: si judicari poterant homineS, etiam non audito Evangelio, secundum contumaciam vel obedientiam, qnam præscivit Deus habituros fuisse, si audissent? Nec damnarentur Tyrus et Sidon, quamvis remissius quam illae civitates, in quibus non credentibus a Domino Christo mirabilia signat sunt facta: quoniam si apud illas facta essent, in cinere et cilicio poenitentiam egissent; sicut se Irabent eloquia veritatis, in quibus verbis suis Dominus Jesus altius nobis mysterium prædestinationis ostendit.