Latin
27.35 to 27.38
Augustine, De Dono Perseverantiae 27.35-38
Unproofread scanNot analysed yet
IX, 23 ). Dando enim quibusdam quod non merentur, profecto gratuitam, et per hoc vcram suam gratiam esse voluit: non omnibus dando, quid omnes merentur 'ostendit. Bonus in beneficio certorum, justus in supplicio cæterorum: et bonus in omnibus, quoniam bonum est, cum debitum redditur; et justus in omnibus, quoniam justum est, cum indebitum sine cujusquam fraude donatur.