Latin
Admomtio Pp. Benedictinorum
Augustine, De Dono Perseverantiae 29
Unproofread scanNot analysed yet
Defenditur autem sine meritis Dei gratia, id est vera gratia, etiamsi parvuli baptizati, sicut Pelagiani sentiunt, non eruuntur de potestatc tenebrarum, quia nulli peccato, sicut putant Pclagiani, tenentur obnoxii, sed tantum in regnum Domini transferuntur: etiam sic enim sinc ullis bonis meritis datur eis re- x gnum quibus datur, et sine ullis malis meritis non datur eis quibus non datur. Quod adversus eosdem Pelagianos dicere solemus, quando nobis objiciunt, quod fato tribuamus Dei gratiam, dicendo cam non secundum merita nostra dari. Ipsi cnim potius Dei gratiam fato in parvulis tribuunt, qui dicunt fatum esse, ubi meritum non est (a). Nulla quippe merita, etiam secundum ipsos Pelagianos, possunt in parvulis inveniri, cur alii corum mittantur in regnum, alii vero alienentur a regno. Sicut autem nunc, ut ostenderem gratiam Dei non secundum merita nostra dari, secundum utrumque sensum hoc defendere malui; et secundum nostrum scilicet, qui obstrictos orig! nali peccato parvulos dicimus, et secundum Pelagianorum, qui originale negant esse peccatum; nec tamen ideo mihi est ambigendum, habere parvulos quod eis dimittat qui salvum facit populum suum a peccatis eorum (Matth. I, 21 ):ita in tertio libro de Libero Arbitrio secundum utrumque sensum restiti Manichæis, sive supplicia, sive primordia naturæ sint ignorantia et difficuHas, sine quibus nullus hominum nascitur; et tamen unum horum teneo, ibi quoque a me satis evidenter expressum: quod non sit ista natura instituti bominis, sed paena damnati (Capp. 10 et 23).