Latin
Admomtio Pp. Benedictinorum
Augustine, De Dono Perseverantiae 30
Unproofread scanNot analysed yet
Frustra itaque mihi de illius libri mei vetustate praescribitur, ne agam causam sicut debeo agere parvulorum, et inde gratiam Dei aoy secundum me Dita hominum dari, perspicuæ veritatis luce convincam. Si enim quando libros de Libero Arbitrio laicus coepi, presbyter explicavi, adhuc de damnatione infantium non renascentium et de renascentium libcratione dubitarem; nemo, ut opinor, esset tam injustus atque invidus, qui me proficere prohiberet, atque in hac dubitatione remanendum mihi esse judicaret. Cum vero rectius possit intelligi, non me propterea de hac re dubitasse credi oportere, quia contra quos mea dirigebatur intentio, sic mihi visi sunt refellendi, ut sive poena esset peccati originalis in parvulis, quod veritas habet; sive Hon esset, quod nonnulli errantes opinantur; nullo modo tamen quam Manichaeorum error Inducit, duarum Maturarum, boni scilicet et mali, permixtio crederctur: absit ut causam parvulorum sic relinquamus, ut esse nobis dicamus incertum, utrum in Christo regenerati, si moriantur parvuli, transeant in æternam salutem; non regenerati autem transeant in mortem secundam: quoniam quod scriptum est, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mora; et ita in omnes homines pertransiit (Rom. v, i2, ); aliter recte intelligi non potest: nec a morte perpetua, quæ justissime est retributa peccato, liberat quemquam pusillorum atque magnorum, nisi ille qui propter remittenda et originalia et propria nostra peccata mortuus est sine ullo suo originali propriove peccato. Sed quare illos potius quam illos? Iterum atque iterum dicimus, nec nos piget, homo, tu quis es qui respondeas Deo (Rom. IX, 20 )? Inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles vice ejus (Id. XI, 33). Et Loc adjiciamus: Altiora te ne quæsieris, et fortiora te ne scrutatus fueris (Eccli. III, 22).