Latin
Admomtio Pp. Benedictinorum
Augustine, De Dono Perseverantiae 36
Unproofread scanNot analysed yet
Nec prædestinationis igitur prædicatione impe. dienda est prædicatio fidei perseverantis et proficientis, ut quod oportet audiant, quibus datum est ut obediant1: quomodo enim audient sine praedicante (Rom. x, 14)? Nec rursus. prædicatione fidei prolicientis et usque ad ultimum permanentis, impedienda est praedicatio praedestinationis, ut qui fideliter et. obedienter vivit, non de ipsa obedientia tanquam de suo non accepto bono extollatur: sed qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. i, 31). «In nullo »enim gloriandum, quando nostrum nihil sit. »Quod vidit fidelissime 2 Cyprianus, et fidentissime definivit (Lib. 3 ad Quirin. ,cap. 4), per quod utique prædestinationem certissimam pronuntiavit. Nam si «in nullo gloriandum est, quando nostrum nihil sit: »profecto nec de obedientia pcrseverantissima gloriandum est; nec ita nostra, tanquam non sit nobis desuper donata, dicenda cst. Et ipsa igitur Dei donum est, quod se. daturum Deus vocatis suis illa vocatione, de qua dictum est,Sine poenitentia sunt dona et vocatio Dei (Rom. XI, 59), omni christiano confitente praescivit. Hae est igitur prædestinatio, quam fideliter atque humiliter prædicamus. Nec tamen idem doctor et factor, qui ct in Christum credidit, et in sancta obedientia usque ad passionem pro Christo perseverantissime vixit, idco cessavit prædicare Evangelium, exhortari ad fidem piosque mores, atque ad ipsam usque in finem perseverantiam, quoniam dixit, «in nullo gloriandum, quando nostrum nihil sit; »ubi veram Dei gratiam, id est, quæ non secundum merita nostra datur, sine ulla ambiguitate declaravit: quam se daturum quoniam praescivit Deus, his Cypriani verbis procul dubio prædestinatio prædicata est: quae si Cyprianum a prædicatione obedientiæ non prohibuit, nec nos utique debet prohibere.