Latin
57.1 to 57.25
Augustine, De Dono Perseverantiae 57.1-25
Unproofread scanNot analysed yet
Quamvis ergo dicamus Dei donum esse obedientiam; tamen homines3 exhortamur ad eam. Sed illis qui veritatis exhortationem obedienter audiunt, ipsum donum Dei datum est, hoc est, obedienter audire: illis autem qui non sic audiunt, non est datum. Non enim quicumque, sed Christus, Nemo, inquit, νenit ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo (loan. VI, 66): et, Vobis datum eat nosse mysterium regni cœlorum, illis autem non eat datum (Matth. XIII, 11). Et de continentia: Non omnes, inquit, capiunt verbum hoe, aed quibus datum eat (Id. xix, 11). Et cum Apostolus ad pudicitiam conjugalem conjuges hortaretur: Vellem, inquit, omnes homines esse sicut me ipsum; aed unusquisque proprium donum habet a Deo, alius sic, alius autem sic (I Cor. VII,7). Ubi satis ostendit, non tantum continentiam donum Dei esse, sed conjugatorum etiam castitatem. Quæ cum vera sint, hortamur tamen ad hæc, quantum cuique nostrum datum est ut possit hortari; quia et hoc ejus donum est, in cujus manu sunt et nos et sermones nostri (Sap. vu, 46). Unde et Apostolus, Secundum gratiam, inquit, quæ data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui. Et alio loco, Unicuique, inquit, sicut Dominus dedit: ego plantavi, Apollo rigavit; aed Deus incrementum dedit. Itaque neque qui plantat, aliquid est, neque qui rigat; aed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 10, 5, 6, 7). Ac per hoc sicut exhortatur et prædicat recte, sed ille qui accepit hoc donum: ita exhortantem recte atque praedicantem profecto ille obedienter audit, qui accepit hoc donum. Hinc est quod Dominus, cum eis loqueretur, qui carnis aures apertas haberent, dicebat tamen, Qui habet aures audiendi, audiat (Luc. VIII, 8): quas non omnes habere procul dubio noverat. A quo autem habeant, quicumque habent, ipse Dominus ostendit, ubi ait: Dabo eia cor cognoscendi me et aures audientes (Baruch II, 34).