Latin
5.88 to 5.104
Augustine, De Dono Perseverantiae 5.88-104
Unproofread scanNot analysed yet
Quantalibet enim homines sanctitate præpolleant, nondum sunt æquales Angelis Dei: nondum crgo sicut in caelo in cis fit voluntas Dei. Quod si ita est, in ea quidem parte qua optamus ut homines ex infidelibus fiant fideles, non perseverantia, sed initium videtur optari: in ea vero qua optamus ut homines in facienda voluntate Dei aequentur Angelis Dei, cum hoc orant sancti, perseverantiam demonstrantur orare; quoniam nemo pervenit ad illam summam, quae in regno est, beatitudinem, nisi in ea sanctitate quam sumpsit in terra, perseveraverit usque in finem. CAPUT IV. —7. Quarta petitio est, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Ubi beatus Cyprianus ostendit quomodo et hic intelligatur persevcranlia postulari. Ait quippe inter caetera: «Hunc autem panem dari nobis quotidie postulamus, ne qui iii Christo sumus, et Eucharistiam quotidie ad cibum salutis accipimus, intercedente aliquo graviore de- •licto, dum abstenti et non communicantes a cœlesti pane prohibemur, a Christi corpore separemur. »Hæc verba sancti hominis Dei, perseverantiam prorsus a Domino sanctos indicant poscere, quando hac intentione dicunt, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie; ne a Christi corpore separentur, sed in ea sanctitate permaneant, qua nullum quo inde separari mereantur, crimen admittant. CAPUT V. —8. Quinto orationis loco dicimus, Dimitte nobis debita nostra, sicut et noa dimittimus debitoribus nostris. In qua sola petitione non invenitur posci perseverantia. Præterita enim sunt peccata, quæ nohis ut dimittantur oramus: perseverantia vero quae in aeternum salvos facit, tempori quidem hujus vitæ, non tamen peracto, sed ei quod usque ad ejus finem restat, est necessaria. Operæ pretium est tamen paulisper intueri, quomodo et in hac petitione jam tunc lingua Cypriani, tanquam telo invictissimo I veritatis, longe postea futuri confudiebantur hæretici. Etiam hoc enim Pelagiani audent dicere, hominem justum in hac vita nullum habere omniMo peccatum, et in talibus hominibus esse jam præsenti tempore Ecclesiam non habentem maculam, aut rugam, autaliquid ejusmodi (Ephes.