Latin
5.105 to 5.110
Augustine, De Dono Perseverantiae 5.105-110
Unproofread scanNot analysed yet
v, 27), quae una et sola sponsa sit Christi: tanquam sponsa ejus non sit, quæ per universam terram quod ab eo didicit, dicit, Dimitte nobis debita nostra. Sed attendite quomodo istos gloriosissimus Cyprianus interimat. Cum enim locum ipsum dominicae orationis exponeret, ait inter caetera: «Quam necessarie autem, quam providenter et salubriter admonemur quod peccatores sumus, qui pro peccatis rogare compellimur: ut dum indulgentia de Deo petitur, conscientiæ suæ anilnus recordetur. Ne quis sibi quasi innocens placeat, et se extollendo plus pereat, instruitur et docetur se peccare quotidie, dum quotidie pro peccatis jubetur orare. Sic denique et Joannes in Epistola sua ponens dixit, Si dixerimus quia peccatum non hubemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est i (I Joan. i, 8): et cætera quae hic inserere longum est.