Latin
57.323 to 57.336
Augustine, De Dono Perseverantiae 57.323-336
Unproofread scanNot analysed yet
ei latent reperient, qualis illa est ad Paulinum. Unde recolant, adversus hæresim Pelagianam jam ante aliquot annos ista dicta esse atque conscripta, quæ nune eis displicere mirandum est. Quam vis neminem velim sic amplecti omnia mea, ut me sequatur, hiei in iis in quibus the noA errasse perspexerit. Nam propterea nunc facio libros, in quibus opuscula mea retractanda suscepi, ut nec me ipsam in omnibus me secotum fuisse demonstrem, sed proficienter me existimo Deo miserante scripsisse, non tamen a perfectione coepisse: quandoquidem arrogantius loquor qnam verius, si vel nunc dico me ad perfectionem sine ullo errore scribendi jam in ista ætate venisse. Sed interest quantum et in quibus rebus erretur; et quam facile quisque corrigat, vel quanta pertinacia suum defendere conetur errorem. Bonae quippe spei cat homo, si cnm sic proficientem dies ultimus vitæ hujus invenerit, ut adjiciantur ei quie proficienti defuerant, et perficiendus quam puniendus potius judicetUr. Quocirca, si hominibus, qui propterea me dilexenint, quia pervenit ad eos, antequam me diligerent, aliqua mei laboris utilitas, nolo existere ingratus: quanto magis Deo, quem non diligeremus, nisi prius dilexisset nos, et fecisset dilectores suos? quoniam charitas ex ipso cst (I Joan. IV, 7 ):sicut dixerunt quos fecit magnos, non solam amatores 2, verum etiam prædicatores suos. Quid est autem ingratius, quam negare ipsam gratiam Dei, dicendo eam secundum merita nostra dari? Quod in Pelagianis fides catholica exhorruit, quod ipsi Pelagio capitale crimen ohjecit: quod ipse Pelagius, non quidem amore veritatis Dei, sed tamen suae damnationis timore damnavit. Quisquis autem dicere gratiam Dei secundum merita nostra dari, sicut catholicus fidelis exhorret; nec ipsam fidem subtrahat Dei gratiae, qua a misericordiam consecutus est ut fidelis esset: ac per hoc gratiæ Dci tribuat perseverantiam quoqne usquc in finem, qua misericordiam consequitur, quam poscit quotidie, ne inferatur in tentationem.