Latin
57.337 to 57.345
Augustine, De Dono Perseverantiae 57.337-345
Unproofread scanNot analysed yet
Inter initium autern fidei et perfectionem perseverantiæ, media sunt illa, quibus recte vivimus, quae ipsi etiam donari nohis a Dco lide impetrante consentiunt. Hæc autem omnia, initium scilicet fidei, et cætera usque in finem dona sua, Deus largiturum se vocatis suis esse præscivit. Nimiae igitur contentionis est, prædestinationi contradicere, vel de praedestinatione dubitare. CAPUT XXII. —57. Quae tamen non ita populis prædicanda est, ut apud imperitam vel tardioris intelligentiæ multitudinem redargui quodam modo ipsa sua pradicatione videatur: sicut redargui videtur et præscientia Dci (quam certe negare non possunt), si dicatur hominibus, c Sive curratis, sive dormiatis, quod vos præscivit qui falli non potest, hoc critis. »Dolosi autem vel imperiti medici est, etiam utile medicamentum sic alligare, ut aut non prosit, aut obsit. Sed dicendum est, Sic currite, ut comprehendatis (I Cor. IX, 21), atque ut ipso cursu vestro ita vos esse praecognitos noveritis, ut legitime curreretis: et si quo alio modo Dei præscientia prædicari potest, ut hominis segnltia repellatur.