Latin
Admomtio Pp. Benedictinorum
Augustine, De Dono Perseverantiae 59
Unproofread scanNot analysed yet
Nec illud quod sequitur, est omnino dicendum, id est: «Cæteri vero qui in peccatorum delectatione remoramini, ideo nondum surrexistis, quia necdum vos adjutorium gratiæ miserantis erexit. i Cum bone et convenienter dici possit et debeat, Si qui autem adhoc in peccatorum damnabilium delectatione remoramini, apprehendite saluberrimam disciplinam: quod tamen cum feccrilis, nolite cxtolli quasi de operibus vestris, aut gloriari quasi hoc non accepentis; Deus est euim qui operatur in vobis et velle et operari, pro bon. voluntate (Philipp. II, 13); et a Domino gressus vestri diriguntur, ut ejus viam velitis (Psal. XXXVI, i3): de ipso autem cursu vestro bono rectoque condiscite vos ad prædestinationem divinae gratiæ pertinere.