Latin
Admomtio Pp. Benedictinorum
Augustine, De Dono Perseverantiae 60
Unproofread scanNot analysed yet
Item quod sequitur, et dicitur, «Verumtamen si qui estis nondum vocati, quos gratia sua prædestinaverit eligendos, accipietis eamdem gratiani, qua velitis et silis electi: »durius dicitur quam dici potest, si nos pon quibuslibet hominibus loqui, sed Christi Ecclesiæ cogitemus. Cur enim non potius ita dicitur: £t si qui fiunt nondum vocati, pro eis ut vocentur oremus? Fortassis enim sic predestinati sunt, ut noslris orationibus concedantur, et accipiant eamdem gratiam, qua velint atque efficiantur electi. Deus enim qui omnia quae prædestinavit implevit, ideo et pro inimicis fidei orare nos voluit; ut hinc intelligeremus, quod ipse etiam infidelibus1 donet ut credant, et volentes bx nolentibus faciat.