Latin
61.14 to 61.30
Augustine, De Dono Perseverantiae 61.14-30
Unproofread scanNot analysed yet
6i. Illum etiam modum, quo utendum esse in prædestinationis prædicatione nos diximus, loquenll apud populum non existimo debere sufficere, nisi hod vel hujusmodi aliquid addat, ut dicat: Vos itaque etiam ipsam obediendi perseverantiam a Patre Inminum, a quo descendit omne datum optimum et omne donum perfectum (Jacobi I, 17), sperare de-t betis, et quotidianis orationibus poscere, atque hoc faciendo confidere, non vos esse a prædestinatione populi ejus alienos; quia etiam hoc ut faciatis, Ipse largitur. Absit autem a vobis, ideo desperare de vobis, quoniam spem vefetram In ipso habete jubemini, non in vobis. Maledictus cnim omnis qui spem habet in homine (Jerem. XVII, 5): et bonum est confidere in Domino quam confidere in homine (Psal. cxvu, 8); quia beati omnes qui confidunt in eum. Hanc spem tenentes, servite Domino in timore, et exsultaLe ei cum tremore (Psal. ii, 13,11): quoniam de vita aeterna, quam filiis promissionis promisit non mendax Deus ante tempora aeterna, nemo potest esse securus, nisi consummata fuerit ista vita, quae tentatio est super terram (Job VII, 1): sed faciet nos perseverare in se usque in ejus vitæ finem, cui quotidie dicimus, Ne noa inferas in tentationem (Matlh. VI, 13). Haec atque hujusmodi cum dicuntur, sive paucis christianis sive multitudini Ecclesiae, cur metuimus sanctorum prædestinationem et veram Dei gratiam, id est, quae non secundum merita nostra datur, sicut eam sancta Scriptura praedicat, prædicare? An vero timendum est, ne tunc de se homo desperet, quando spes ejus ponenda demonstratur in Deo, non autem desperaret, si eam in se ipso superbissimus et infelicis. simus I poneret? CAPUT XXIII. —63. Atque utinam tardi corde *et infirmi, qui non possunt, vel nondum possunt Scripturas vel earum expositiones intelligere, sic audirent vel non audirent in hac quaestione disputationes nostras, ut magis intuerentur orationes suas, quas semper habuit et habebit Ecclesia ab exordiis suis, donec finiatur hoc saeculum.