Latin
61.31 to 61.44
Augustine, De Dono Perseverantiae 61.31-44
Unproofread scanNot analysed yet
De hac enim re, quam nunc adversus novos haereticos, non commemorare tantum, sed plane tueri et defensare compellimur, nunquam tacuit in precibus suis, ctsi aliquando in sermonibus exserendam nullo urgente adversario non putavit. Quando euim non oratum est in Ecclesia pro infidelibus atque inimicis ejus ut crede. rent? Quando fidelis quisquam amicum, proximum, conjugem habuit infidelem, et non ei petivit a Domino mentem obedientem in christianam fidem? Quis autem sibi unquam non oravit, ut in Domino permaneret? Aut quis sacerdotem super fideles Dominum invocantem, si quando dixit, Da illis, Domine, in te perseverare usque in finem; non solum voco ausus est, sed saltem cogitatione reprehendere; ac non potius super ejus talem benedictionem, et corde credente et ore confitente respondit, Amen: cum aliud in ipsa oratione dominica non orent fideles, dicentes maxime illud, Ne noa inferas in tentationem; nisi ut in sancta obedientia perseverent? Sicut ergo in his orationibus, ita et in bac fide nata est, et crescit, et crevit Ecclesia, qua fide creditur gratiam Dei non secundum merita accipientium dari. Quandoquidem non oraret Ecclesia ut daretur infidelibus fides, nisi Deum crederet et aversas et adversas hominum ad se convertere voluntates: nec oraret Ecclesia ut perseveraret in fide Christi, non decepta vel victa tentationibus mundi, nisi crederet Dominum sic in potestate habere cor nostrum, ut bonum quod non tenemus nisi propria voluntate, non tamen teneamus nisi ipse in nobis operetur et velle. Nam si hæc ab ipso quidem poscit Ecclesia, sed a se ipsa sibi dari putat; non veras, sed perfunctorias orationes habet: quod absit a nobis. Quis enim veraciter gemat, desiderans accipere quod orat a Domino, si hoc a se ipso se su mere existimet, non ab illo?