Latin
Admomtio Pp. Benedictinorum
Augustine, De Dono Perseverantiae 68
Unproofread scanNot analysed yet
Qui legunt hæc, si intelligunt, agant Deo gratias: qui autem non intelligunt, orent ut eorum ille sit doctor interior, a cujus facie est scientia et intellectus (Prov. II, aec. LXX). Qui vero errare me existimant, etiam atque etiam diligenter quas sunt dicta considerent, ne fortassis ipsi errent. Ego autem cum per eos qui meos labores legunt, non solum doctior, verum etiam emendatior fio, propitium mihi Deum agnosco: et hoc per Ecclesiae doctores maxime exspecto; si et in ipsorum manus venit, dignanturque nosse quod scribo.