Latin
FULGENTIUS in Ane libri de Incarnatione et Gratia D. N. J
Augustine, De Dono Perseverantiae 70
Unproofread scanNot analysed yet
Deus qui hominem condidit, ipse praedestinatione sua et donum illuminationis ad credendum, et donum perseverantiæ ad proficiendum atque permanendum, et donum glorificationis ad regnandum, quibus dare voluit, pracparavit: quippe non aliter perficit in opere, quam in sua sempiterna atque incommutabili habet dispositum voluntate. Cujus praedestinationis veritatem, qua nos ante mundi constitutionem prædestinatos in Christa testatur Apostolus, si quis detrectat cordis credulitate recipere, vel oris confessione proferre, si ante ultimum diem vitae praesentis, impietatis suae contumaciam, qua Deo vivo et vero rebellis obsistit, non abjecerit; manifestum est eum non pertinere ad eorum numerum, quos Deus in Christo ante mundi constitutionem graiis elegit ct prædestinavit ad regnum. Pro quibus tamen nee oratio fidelium debet desistere, nec charitas aliquando torpere; ut Deus eis gratiam sua; illuminationis donet, per quam in ipsis semen divini scr Ionis fructificet, qui frustra exterioribus auribus sonat, nisi Deus spirituali munere auditum homiuis interioris aperiat.