Latin
Ex eodem Fulgentio ADRIANUS Papa I, in Epistola ad Egilam, et in Epistola ad ep…
Augustine, De Dono Perseverantiae 71
Unproofread scanNot analysed yet
Opera misericordiæ ac justitiae praeparavit Deus in æternitate incommutbilitatis suæ; ei sicut futurerum operum suorum nunquam fuit ignarus, sic in eorumdem operum præparatione nunquam improvidus. Præparavit ergo justificandis hominibus merita, praeparavit iisdem glorificandis et premia. Malis vero nou præparavit voluntates malas, aut opera mala, sed preparavit eis justa et aeterna supplicia. Hæc est aeterna prædestinatio futurorum operum Dei, quam sicut nobis apostolica doctrina semper insinuari cognoscimus, sic etiam fiducialiter prædicamus, etc. Teneatur ergo prædestinationis veritas a fidelibus cunctis: quia quisquis divinum non credit in hac praedestinatione consilium, non perveniet ad gloriosum ejusdem prædestinationis effectum.