Latin
9.27 to 9.36
Augustine, De Dono Perseverantiae 9.27-36
Unproofread scanNot analysed yet
Cum enim perseveraverit qnisque usque in finem, neque hoc donum potest anmtere, nec alia quæ poterat ante finem. Quomodo igitur potest amitti, per quod fit ut non amittatur etiam quod posset amitti! ii. Sed ne forte dicatur, usque in finem perseverantiam non amitti quidem, cum data fuerit, id est, eum perseveratum fucrii usque in finem: sed tunc amitti quodam modo, quando agit homo per contumaciam, ut ad eam pervenire non possit: sicut dicimus hominem, qui non perseveraverit usque in finem, amisisse vitam æternam, vel regnum Dei; non quad jam acceperat et habebat, sed quod acciperet et haberet, si perseverasset: verborum controversias auferamus, et nonnulla eliam quæ non habentur, sed habenda sperantur1, posse dicamus amitti. Dicat mibi quisquis audet, utrum Deus dare non possit, quod a se posci imperavit. Hoc certe qui sapit, non dico desipit, sed insanit. Imperavit. autem Deas, utei saneti ejus dicant orantes, Ne inferas nos in tentationem. Quisquis igitur exauditur boc poscens, non infertur in contumaciae tentationem, qua possit vel dignus sit perseverantiam sanctitatis amittere.