Latin
9.1 to 9.26
Augustine, De Dono Perseverantiae 9.1-26
Unproofread scanNot analysed yet
Jam vero cum dicunt sancti, Ne nos inferas in tentationem, sed libera nos a malo (Matth. vi, 9. 13); quid aliud quam ut in sanctitate perseverent, precantur? Nam profecto concesso sibi isto Dci dono; quod esse Dei donum, cum ab illo poscitur, satis aperteque monstratur: isto ergo concesso sibi dono Dei, ne inferantur in tentationem, nemo sanctorum non tenet usque in Onem perseverantiam sanctitatis. Neque enim quisquam in proposito christiano I per. severare desistit, nisi in tentationem primitus inferatur. Si ergo concedatur ei quod orat, ut non inferatur; utique in sanctificatione, quam Deo donante percepit, Deo donante persistit. CAPUT VI. —10. «Sed nolunt, »ut scribitis, «isti. ratres, ita hanc perseverantiam praedicari, ut non vel suppliciter emereri, vel amitti contumaciter pessit »(Supra, in Epistola Hilarii, n. 3,col. 949-950). Ubi quid dicant, parum diligenter attendunt. De illa enim perseverantia loquimur, qua perseveratur usque in finem: quæ si data est, perseveratum est usque in finem; si autem non est perseveratum usque in finem, Bon est data; quod jam et superius satis egimus, (Sapra, n. 4). Non itaque dicant homines, perseverantiam cuiquam datam usque in finem, nisi cam ipse venerit finis, et perseverasse, cui data est, repertus fuerit usque in finem. Dicimus quippe castum quem novimus castum, sive sit, sive non sit in eadem eastitale mansums; ei si quid aliud divini muneris babeat, quod teneri et amitti potest, dicimus eum habere quamdiucumque babet; et si amiserit, dicimus habuisse: perseverantiam vero usque in finem, quoniam non babel quisquam, nisi qui perseverat usque in finem; multi eam possunt habere, nullus amittere. Neque enim metuendum est, ne forte cum perseveraverit homo usque in finem, aliqua in eo mala voluntas oriatur, ne perseveret usque in finem. Hoc ergo Dei donum suppliciter emereri potest: sed eum datum fuerit, amitti contumaciter non potest.