Latin
1
Augustine, De Duodecim Abusionum Gradibus [Incertus] 1
Unproofread scanNot analysed yet
GRADUS PRIMUS. Sapiens sine operibus. Primus abusionis gradus est, si sine bonis operibus sapiens et prædicatur luerit: qui quod sermone docet, actibus explere negligit. Auditores enim doctrinæ dicta facere contemuunt, cum prædicatoris opera a prædicationis verbis discrepare conspiciunt. Nunquam enim fit efficax prædicantis autoritas, nisi eam effectu operis cordi affixerit audientis: præsertim cum et ipse doctor, si in vitiorum amorem delapsus fuerit, alterius doctoris medicamentum suis vulneribus adhibere parvipendit. Unde et ipse Dominus in Evangelio de doctrina pariter et bono opere discipulos instruere volens, qualem in his cautelam haberent admonebat, dicens: Quod si sal evanuerit, in quo salietur (Matth. V, 13)? Hoc est, si doctor erraverit, a quo iterum doctore emendabitur. ? Et, Si lumen quod in te est, tenebræ sunt, ipsæ tenebræ quantæ erunt (Id. VI, 23)? Si namque oculus a videndi officio desiverit, quis a manu, vel a pede, vel a reliquo corpore illud ministerium exiget? Quapropret doctores cogitent, ne ampliori vindictæ subjaceant, si plurimis1 perditionis occaionem abundantius præstent. Nam et ipse Solomon dum multæ sapientæ transgressionem incurrit, totius Israeliticæ plebis regni dispersionem solo suo merito præstiti. Quibus ergo committuntur multa, majora perdunt, si non recte dispensaverint rectoris sui munera quæ perceper unt. Cui enim plus committitur, plus ab eo exigitur. Et servus qui voluntatem domini sui intelligens non facit, acrioribus flagellis gravioribusque vindictis vapulabit (Luc. XII, 47).