Latin
2
Augustine, De Duodecim Abusionum Gradibus [Incertus] 2
Unproofread scanNot analysed yet
GRADUS II. Senex sine religione. Duœ res in homine non beterascentes. Secundus abusionis gradus est, si sine religione senex esse inveniatur: cui cum membra exterioris hominis veterascunt, vires animi,id est, interioris hominis membra, incrementa roboris non capiunt. Plus enim omnibus religioni operam dare senibus convenit, quos præsentis sæculi florida ætas transacta deseruit. Sicut namque in liguis ipsa reproba arbor comparet, quæ post flores fructus optimos cultori suo non exhibet: sic et in hominibus ipse reprobus est, quem flos juventutis deseruit, et tamen in sui corporis sencetute bonorum operum maturos fructus profere parvipandit. Quid enim stolidius fieri potest, si mens ad perfectionem festinare non confendat, quando totius corporis habitus senectute confectus ad interitum properat? Dum oculi caligant, aures graviter audiunt, capilli fluunt, facies in pallorem mutatur, dentes lapsi numero minuuntur, cutis arescit, flatus non saaviter olet, pectus suffocatur, tussis cachinat, genua trepidant, talos et pedes tumor inflat; etiam homo interior qui non senescit, his omnibus aggravator. Et hæc omnia ruituram jamjamque domum corporis cito prænuntiant. Quid ergo superest,; nisi ut dum hujus vitæ defectus appropriat, nibil aliud cogitare, quam quomodo futuræ vitæ aditus1 propere comprehendatur, quisque senex appetat? Juvenibus enim incertus hujus vitæ terminus instat, senibus vero cunctis maturior ex hac luce recessus. Cavendæ ergo sunt homini duæ particulæ, quæ in illius carne non veterascunt, cor videlicet et lingua: quia cor novas semper cogitationes machinari non desinit, lingua impigre loquitur quodcumque cor machinari senserit. Caveat ergo senilis ætas, ne istæ juvenescentes particulæ totam sui harmoniam decipiant, et per res ineptas reliqui corporis gravitatem illudant. Unicuique namque considerandum est, quid ætate eminenti dugnum sit: ut hoc agat, quod nec vitam, nec ætatem, nec ministeriu vile reddat.