Latin
10.25 to 10.35
Augustine, De Duodecim Abusionum Gradibus [Incertus] 10.25-35
Unproofread scanNot analysed yet
XXI, 7). Qui ergo illum excommunicatum a catholico, illo non permittente, sibi jungit, jura sacerdotii sancti, quod Christianorum genus electum est, excedit. Hac ratione episcopum ad eos quibus in speculatione positus est, esse oportel. Cæterum vero quails in semetpso esse debeat, Paulus apostolus exponit, ut ad gradum episcope veniens sit sobrius, prudens, castus, sapiens, modestus, hospitalis, filios habens subditos cum omni castitate, testimonium habens bonum ab his qui foris sunt, proferens doctrinæ fidelem sermonem, ante episcopatum non plures habens uxores quam unam; non percussor, non bilinguis, non ebriosus, non neophytus (1 Tim. III, 2-4): ut per hæc ipse ostendat in opera, quod alios docet in sermon doctrinæ. Caveant ergo negligentes episcope, quod in tempore vindictæ Dominus per prophetam conqueritur dicens, Pastores mei demoliti sunt populum meum; et non pascebant gregem meum pastores, sed pascebant semetipsos (Ezech. XXXIV, 8): sed potius procurent hi, quos constituit Dominus super familiam suam dare illis cibum in tempore suo mensuram tritici (Luc. XII, 42), puram scilicet et probatam doctrinam, quatenus veniente Domino mereantur audire, Euge serve bone et fdelis: quia supra pauca fuisti fidelis, supra amila le constiluam; intra in gaudium Domini tui (Matth XXV, 23).