Latin
10.1 to 10.24
Augustine, De Duodecim Abusionum Gradibus [Incertus] 10.1-24
Unproofread scanNot analysed yet
GRADIUS X. Episcopus negligens. Quid episcopus debeat gregi. Quid sibi. Decimus gradus abusionis est, episcopus negligens: qui gradus sui honorem inter homines requirit, sed ministerii sui dignitatem coram Deo, pro quo legatione fungitur (II Cor. v, 20), non custodit. Primo namque ab episcopo, quid sui nominis dignitas teneat, inquiratur; quoniam cum Episcopus græcum nomen sit, speculator interpretatur. Quare vero speculator poaitur, el quid a speculatore requiritur, Dominus ipse denudate, cum sub Ezechielis prophetæ persona episcopo officii sui rationem denuntial, ita inquiens: Speculatorem dedi te domni Israel. Audiens ergo ex ore meo sermonem, nuntiabis eis ex me. Si autem videris gladium venientem, et lu non annuntiaveris ut revertutur impius a via sua, ipse quidem impius ab iniquitate sua morietur, sanguinem autem ejus de manu tua requiram. Si autem tu annuntiaveris, et ille non fuerit reversus, ipse quidem in iniquitate sua morietur, sed tu animam tuam liberasti (Ezech. III, 17-19 ). Decet ergo episcopum qui emnium speculator positus est, peccata diligenter attendere: et postquam attenderit, sermone si potuerit et actu corrigere; si non potuerit, juxta Evangelii regulam scelerum operarios declinare. Si enim, inquit in Evangelio Dominus, peccaverit in te frater tuus, corripe illum inter te et ipsum. Si te audierit, lucratus es fratrem tuum: si te non audierit, adhibe tecum adhuc unum vel duos, ut in ore duorum vel trium stet omne verbum. Si illos non audierit, dic Ecclesiæ. Si Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus (Matth. XVIII, 15-17). Tali ordine expellendus est, quicumque doctori vel episcopo adhærere noluerit. Et qui tali ordine expul us fuerit. ab alio aliquo doctore vel episcopo non debet recipi. De sacerdote nanque in lege scribitur: Viduam aut repudiatam non accipiat uxorem (Levit.